Commit 807cb9d3 authored by Pierre Brchard's avatar Pierre Brchard

ajout données

parent 66b79c74

Too many changes to show.

To preserve performance only 1000 of 1000+ files are displayed.

This diff is collapsed.
Francia quem genuit Lugdunus flumine sacro diliut et Christo participare dedit Theodricum innocuum retinet hic urna sepultum quem dura ex matris mors tulit uberibus nec tamen in mortis poterit consistere regno quem vitae aeternae fons sacer exhibuit germine praeclaro claris natalibus ortus vix annus transierat spatium Christi regno aeternos ille obtinet annos atque Agnum niveum candidus insequitur deponat lacrimas pietas jam sancta parentum praemissum studeat pignus ad astra sequi abstulit hunc octimbris concita mensis quinta dies ceslo restituitque Deo.
\ No newline at end of file
Hic requiescit corpus sancti Benigni presbyteri et martyris.
\ No newline at end of file
Millesimus sublimis erat tunc tertius annus partus virginei principis aetherei marti septima seu indictio prima calendas tempus vel cursum ambo suum peragunt.
\ No newline at end of file
Nobiliter natus Guilelmus et Otho vocatus pausat in hac fossa cujus lapis hic tegit ossa qui ducis et comitis gemino ditatus honore artifices scelerum pacis reprimebat amore anno Domini 1027 XI[11] kalendas octobris sepultus est.
\ No newline at end of file
Hic jacet Turpericus monachus Deo et hominibus amabilis obiit III nonas julii in senectute bona vivat Deo M.
\ No newline at end of file
Gaufridus de Pocons feci hoc istius monasteriun. Duxit bur X VIII[18] die abe t dat aim tempore Johannis de Pr…
\ No newline at end of file
Anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo octavo initium sumpsit hoc coenobium quod dicitur Cistercium et erat ipso die lunae paschalis XIV[14] scilicet XII[12] calendas aprilis indicio VI[6] epacta XV[15] concurrens IV[4].
\ No newline at end of file
Te simul insanus comes et rex Aurelianus mactant non dignum tam seva morte Benignum. Pro Christo non vane gravissima sustinuisti nunc tibi vivere donat in ethere visio Christi.
\ No newline at end of file
Daniel, Leo, X D.
\ No newline at end of file
Dormit Jarento venerandus in hoc monumento qui tibi tam digne servivit sancte Benigne migravit anno Domini MCV[1105].
\ No newline at end of file
Haec prima fuit sacra aedes Cistercii constructa ac consecrata anno 1106 die 16 novembris per manus venerabilis Gualteri Cabilonensis episcopi in honorem Dei sub invocatione triumphantis coelorum imperatricis Virginis Dei parae praepotentis ac tutissimae cisterciensium patronae prima in qua frequentabant sancti ac venerabiles patres nostri Albericus Stephanus Raynardus Gosuinus Lambertus Fastredus caeterique primi authores instituti nostri e Molismo egressi nec non qui eorum postea societati adjuncti sunt ubi Bernardus cum triginta sociis suis in ea puras ac supplices manus in caelum elevantes ita ut vere is sit locus ubi steterunt pedes eorum cum habito priori coenobio non dimidio ab hinc lapide dissito quod propriis manibus ex ramis arborum tantum et non superbo sed humili schemate per biennium aut triennium plus minusve construere inchoaverunt ac eo derelicto ob aquarum penuriam qua eis egebant ad officia communia obeunda quasque hic redundare cernebant isthuc se contulerunt et novum monasterium edificare coeperunt in eam formam qua nunc visitur.
\ No newline at end of file
Hic jacet reverendus in Christo pater dominus Jocerandus Lingonensis episcopus qui zelo religionis anno Domini M C XVI[1116] canonicos hujus ecclesiae regulares effectos et apud cutign cum translatos ad hanc ecclesiam reduxit eidemque donavit ecclesiae Divionense de Sancto Martino cum capella de Fontanis ac ecclesias de Gemellis et de Ormanseyaco et alia bona multa et haec omnia per Calixtum papam obtinuit anima ejus requiescat in pace.
\ No newline at end of file
Ostendit nobis monachi pia cura Johannis qualis in ecclesia fuit a puerilibus annis abbatis Stephani studium quaerens imitari plus studuit reliquis ea quae bona sunt operari abbas ecclesiam venerabiliter renovavit desertasque domos veluti patet aedificavit hic partem cupiens ipsius habere laboris libris scribendis operam dedit omnibus horis Stephanus ecclesiae possessa suae duplicavit dum reditus fundos et praedia multiplicavit hic rerum custos sibi credita dum bene servat multiplici studio libros studiosus acervat Stephanus ecclesiae thesauros amplificavit omnia septa fere melius mutando locavit hic rerum custos dum curis invigilavit plus in ea reliquis custodibus aedificavit Stephanus ecclesiam ditem de paupere fecit quam melius statuendo superflua quaeque rejecit cujus et iste sequens factum non degeneravit dum res ecclesiae pro posse suo decoravit Stephanus ecclesiae caput extendit super amnem novimus auxilium simul impendisse Johannem quisque modo famulando suo dat plurima proque fine sui cursus bravio fit dignus uterque ecclesiae Domini dilexit uterque decorem dum pro posse sui famulatus praestat honorem fidus uterque cliens Domini sepelire talentum noluit ex uno dum quaerit reddere centum vita patris Stephani pastoribus est imitanda vita Johannis erit non immerito memoranda hic erit exemplo praelatis iste sequendus quis in officio suus est successor habendus nos igitur qui tot tanti bona patris habemus quique Johannis opus tot florida scripta videmus expansis regi manibus qui regnat ubique conferat oremus meritum pietatis utrique ut qui justificat majores atque pusillos connumeret patriae coelestis civibus illos.
\ No newline at end of file
Abbas ecclesiam venerabiliter renovavit dum res ecclesiae pro posse suo decoravit Stephanus ecclesiae caput extendit super amnem.
\ No newline at end of file
Sanctus Paulus apostolus.
\ No newline at end of file
Pastor Bernardus Reomensis ut optima nardus hac tegitur petra sed flamine vivit in aethra cuique calendarum jani duodecima proebet lux obitum claram sed Christus in aethere sedem.
\ No newline at end of file
Ra…nne abathi episcopus.
\ No newline at end of file
Leon, ...nsi.
\ No newline at end of file
Jhesus est filius Dei. Ego sum prima virtus.
\ No newline at end of file
Hic jacet dominus Ebrardus Norvicensis episcopus qui edificavit templum istud.
\ No newline at end of file
Hic deponuntur monachi quando moriuntur hinc assumuntur animae sursumque deferuntur.
\ No newline at end of file
…nuisti. Mathildis ducissa. Altare.
\ No newline at end of file
Hic jacent tres illustrissimi Burgundiae duces Odo fundator hujus monasterii qui obiit anno 1102 Hugo filius ejus qui obiit anno 1142 Odo filius dicti Hugonis qui obiit anno 1162 animae eorum requiescant in pace amen.
\ No newline at end of file
Hic jacet dominus Guillermus de Marrigne.
\ No newline at end of file
Hic jacet pie memorie domnus Guillermus sextus abbas Fonteneti et ante...
\ No newline at end of file
Mundus abit res nota quidem res usque timenda nota tibi mundi sit nota mundus abit mundus abit non mundus id est haec machina mundi dico sed mundi gloria mundus abit mundus abit tria sunt erit est fuit haec tria mundum mota movent clamant haec tria mundus abit mundus abit sequitur mors strictam vita salutem longa brevem laetam nubila mundus abit mundus abit nil quod quaeras satis unde quaerarismundus abit quod abit respue mundus abitmundus abit fortis sim non ero sim speciosus non ero sim dives non ero mundus abit mundus abit nil in nihilum tamen ejus abire non abit error abit quo duce mundus abit mundus abit mundus qui verbo fallit in omni nescit in hoc uno fallere mundus abit mundus abit non christus abit cole non abeuntem dices non abiero me fine mundus abit mundus abit quoties iterabo cesset abire mundus cessabo dicere mundus abit.
\ No newline at end of file
Julii mensis idus quarto Reomensis abbas decessit Petrus cui summa quies sit quisquis eris qui transieris sta deprecare.
\ No newline at end of file
Virginis a partu lapsis feliciter annis mille supra centum cum septuaginta duobus Lingonis has presul fundavit Galterus edes Luniacei dixit simul et dotavit eremum que cartusiaci sub legibus ordinis omni tempore fervente dicta monastica servat.
\ No newline at end of file
Hic duo pontifices servi veri Salomonis pausant Henricus Aeduae Petrus Cabilonis. Hic jacent duo illustrissimi praesules Henricus episcopus Aeduensis filius Hugonis II[2] Burgundiae ducis et Petrus Cabilonensis episcopus ex monacho hujus coenobii assumptus ambo obierunt anno M CLXXVIII[1178].
\ No newline at end of file
Praesul Lingonicus sapiens ac mente pudicus nomine Galtherus patiens humilis quoque verus zelator cultus Christi manet hicque sepultus hic nos fundavit pariter templum dedicavit fastum calcavit mundum stercus reputavit noster et inde fuit factus terrestria sprevit ac habitum tenuit in quo cum pace quievit anno milleno centeno septuageno octavo pleno migravit corde sereno.
\ No newline at end of file
Hic jacet strenuissimus dux Burgundiae Hugo III[3] Odonis II[2] filius qui gloriosa morte occubuit in expeditione orientali contra infideles anno MCXCII[1192] unde corporis ejus exuviae istuc annos delatae sunt fundaverat sacram divionem capellam anno MCLXXII[1172] vivat in caelis perenniter amen. Hugo filius Odonis ducis Burgundie qui obiit anno Domini M C LXXXXII[1192] anima ejus requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Anno ab incarnatione Domini M C[1100] nonagesimo tertio XVI[16] calendas novembris a reverendo patre domno Roberto Cabilonense episcopo dedicata est ecclesia Sanctae Mariae Cistercii cujus magnum altare consecratum est in honore Dei ac beate genitricis ejus semper virginis Mariae et omnium sanctorum in quo reliquiae istae habentur.
\ No newline at end of file
Esca Deus mitis fons vivus veraque vitis pro vite meritis sacer est cibus isrealitis. Cum rudis ante forem dedit hunc michi Petrus honorem mutans horrorem forma meliore priorem.
\ No newline at end of file
Cum sibi subjectum fini quodcumque videtur sola Dei nullo majestas fine tenetur. Reddidit amissum michi Petri cura decorem et dedit antiqua formam multo meliorem.
\ No newline at end of file
Istius a Christi descendit nomine nomen hinc virtus sancti donavit nominis omen vixit non mundo sed mundo mundus in isto vixit cum Christo nunc vivat in esse secundo. Filius est patrem supremo fine secutus nomine de Domini sumpto sibi nomine tutus terrae terra datur rursus haec qui legis ora ut requies animae caelesti detur in aula.
\ No newline at end of file
Tu es Christus filius Dei vivi. Do tibi claves regni celorum.
\ No newline at end of file
Jhesus est filius Dei. Ego sum prima virtus.
\ No newline at end of file
Julii mensis idus quarto Reomensis abbas decessit Petrus cui summa quies sit quisquis eris qui transieris sta deprecare.
\ No newline at end of file
Petrus Divionensis fecit istum lapidem.
\ No newline at end of file
D[Dominicus] Bigot dictus quem sarcophagus tegit iste suscipe delendo Rex pie Christe quae pius hic egit mala sancto fine subegit.
\ No newline at end of file
Hic jacet nobilis vir Symon dominus Rupis Fortis et Margareta mater ejusdem quorum anime requiescant in pace amen.
\ No newline at end of file
Hic duo sunt fratres caput ordinis et prothopatres Guido et Humbertus sit Christus utrisque misertus.
\ No newline at end of file
Hic pia veneratione collendum asservatur corpus integrum beati Guidonis de Pare quondam cardinalis et legati in germania ex monacho et abbate hujus coenobii assumpti in archiespiscopum Rhemensem obiit Gandavi VI[6] anno MCCVI[1206]. Nobis donatus de culmine pontificatus Rhemis translatus jacet hic vir Guido beatus.
\ No newline at end of file
Hic Divionensis abbas fuit et Sequanensis.
\ No newline at end of file
Olivarius abbas Sancti Sequani.
\ No newline at end of file
Vive vide fide ne fide fidatur in aevo quo vir eas caro vireas quo pingere nevo spica sonum(?) culmus juvenum sed et indolis herba impariter sed par pariter sunt messis et herba Conradum tot in alta gradum firmasse reclusum cerne solo feriente colo jam pendere fusum jam neque net(?) neque aratra vult(?) cum praemia cernat praecipuus flos Roma tuus super aetherea vernat planta ducum villare nucum descendit in hortum dehinc vacuum Bernarde tuum transfertur ad hostum mox matris pater immo patris pater ordinis esse promeruit demum meruit sibi papa coesse papae conradians Conradus ei quasi soli luna rotunda fuit tibi testis(?) Roma fidelis hispida cum ratis corpore Barbam ordinis imperii collum Romaeque coronam in claustro Daniel Noe portus pontificatus imperioque Joseph modo Benjamin in paradisio anno millesimo ducentesimo trino nono luce tua caelis manans hunc sepelis Michaelis hic jacet dominus Conradus qui primo Vittariensis deinde Clarae Vallensis postea Cisterciensis extitit abbas et demum portuensis episcopus cardinalis hic cum in transmarinis partibus moraretur instantissime praecepit ut Claram Vallem ubi jam dudum suam elegerat sepulturam ossa sua deferrentur et ibidem sepelirentur obiit autem anno Domini pridie calendas octobris.
\ No newline at end of file
Richardus vere Bigot filius iste miles erat Christi sibi cum patre tu miserere his sit propitia paradiso virgo Maria.
\ No newline at end of file
Hic Isambardus fragrans jacet ut bona nardus dogmate facundus nulli pietate secundus justus honoratus mitis rigidus moderatus pacis formator humilis virtutis amator anno milleno ducenteno atque triceno octavo mensis jani bis quinque calendis mortuus est mundo non Christo corpore mundo transiit ad Christum tumulum qui dedicat istum multa patronis emit...
\ No newline at end of file
C'est la sepulture de Guillaumette dame de Trichastel qui trespassa de cest siecle en l'an de grace mil et deus cenz et XXXVIII[38] la septiesme kalendes de marz.
\ No newline at end of file
Petrus dictus Barbotte abbas.
\ No newline at end of file
Hic jacet absque jugo fraudis camerarius Hugo omnibus absque malis socius fuit hic generalis atque ministrator bonus et bonus edificator su jacet abbati Remundo sunt quia nati una progenie rex parce pie.
\ No newline at end of file
C'est la sepulture de Guillaume signor de Trichastel qui trespassa de ce siecle en l'an de l'incarnacion notre Signor M CC XL[1240] le XII[12] de kalendes de feuvrier Dex de s'arme ait mercy.
\ No newline at end of file
Anno Domini M CC XL[1240] tercio in die Annuntiationis beate Virginis obiit dominus Guydo de Fosseto miles cujus anima per misericordiam Dei requiescat in pace ave Maria gratia plena Dominus tecum.
\ No newline at end of file
Hic jacet Agnes domina de Braseio et sepulta fuit anno Domini M CC XLV[1245] mense julio cujus anima requiescat in pace meritis cujus amen.
\ No newline at end of file
Hic duo quoque jacent venerabiles ecclesiae praesules Waldemarus Kanuti regis Daniae filius quem abdicatis episcopatu Scleswicensi atque etiam archiepiscopatu Bremensi in quem recens electus fuerat monachum induit in hoc coenobio et quadriennio post ex hac vita migravit ad Christum XV[15] calendas augusti anno MCC XXVI[1226] primus reconditus est ac sepultus in hoc tumulo et dominus Arbertus patriarcha Antiochenus qui secundus in hoc eodem sepulchro resedit in cujus gratiam condita est sequens definitio capituli generalis anni MCCXLVI[1246] bonae memoriae domino Alberto quondam patriarchae Antiocheno qui existens in curia domini papae ex maxima devotione quam habebat ad ordinem in domo Cistercii quae est mater nostra suam elegit sepulturam conceditur plenarium officium per ordinem universum.
\ No newline at end of file
Ci git madame Jehane de Chargey qui fut fame monseignour Jehan Deux hait l'arme de ly amen dites Pater Noster.
\ No newline at end of file
Mense februario in festo sanctae Scolasticae obiit vir nobilis Robertus miles.
\ No newline at end of file
Hic jacet dominus Jacobus monachus et eleemosinarius istius ecclesiae anima ejus requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Pelerin gaude qui vixisti sine fraude ordine reque minor sane consors ut opinor corporis manici caro cujus conditur ici.
\ No newline at end of file
Si Gise mesieurs Gilles de Fontenne chevalier de qui trepasa l'an de grace.
\ No newline at end of file
Ut sponsam patris matrem filii thesaurariam Spiritus sancti decuit Mariam super omnes exaltari.
\ No newline at end of file
Hic jacet domnus Jacobus monachus et elemosinarius istius ecclesiae anima ejus requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Hic jacet magister Stephanus de Jancineyo physicus qui obiit in festo beatae Catharinae virginis anima ejus per misericordiam Dei requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Novenbris obiit U[Hugues]...
\ No newline at end of file
…a anima ejus requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Hic jacet Odo de Frolesio Armiger anima ejus per misericordiam Dei requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Jhesus.
\ No newline at end of file
Salve sancta parens sub qua Cistercius ordo militat et toto tamquam sol fulget in orbe. Haec caput et mater Cisterci est ordinis aedes quae devota manet Virgo Maria tibi auspice testantem rogo protege porrige Christo quae dicent intus nocte dieque preces.
\ No newline at end of file
Domino Roberto primo abbati, domino Alberico secundo abbati Cistercii, domino Stephano Anglo tertio abbati Cistercii, domino Bernardo primo abbati Clarevallis qui morum integritate et vitae sanctimonio viri religionem Cisterciensem instituerunt auxerunt ornarunt et illustrarunt sanctis patribus.
\ No newline at end of file
Ad nos flecte oculos dulcissima Virgo Maria et defende tuam diva patrona domum.
\ No newline at end of file
Odoni Mathildi dulcissimae et suavissimae conjugi Hugoni et Odoni amantissimis filio ac nepoti inclitis Burgundiae ducibus quorum pietate et largitate monasterium hic Cistercii fundatum fuit et erectum sancti patres.
\ No newline at end of file
Hic duo Roberti Lingonensis Cabilonensis pontifices pausant simul et Petrus Podiensis hic est Donatus Casselensis sociatus praesul honoratus nostrique comes monachatus.
\ No newline at end of file
Hic jacent quatuor illustres domini et una domina de Vergiaco atque duo dynastae de Monte Sancti Joannis in pace quiescant amen.
\ No newline at end of file
Hic jacent corpora sanctarum virginum Palladiae et Samniae quae sunt de numero undecim millium virginum.
\ No newline at end of file
Alanum brevis hora brevi tumulo sepelivit qui duo qui septem qui totum scibile scivit. Hic tumulatus est Alanus hujus libri actor qui in vita sua composuit ipsos duos versus et jubssit ut post mortem ejus sculperentur in sepulcro suo qui Alanus fuit strumosus et brevis stature sed quicquid sciri potuit per hominem scivit ille.
\ No newline at end of file
Sanctus Petrus. Sanctus Petrus.
\ No newline at end of file
Hic jacet venerabilis Guido de Palude quondam archidiaconus Lugdunensis sepultus hic anno Domini M CC L V[1255] anima ejus requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Obiit magister Johannes de Montellis thesaurarius capelle ducis M CC LV[1255] VI[6] aprilis anima ejus requiescat in pace amen iste fundavit et dotavit altare Sancti Michaelis in dicta capella et die festi predicte dedit panem et vinum decano capitulo capellis et aliis dicte capelle.
\ No newline at end of file
Hic jacet vir nobilis Milo dominus Frollesii cujus anima requiescat in pace amen credo quod redemptor meus vivit et in novissima die de terra surrecturus sum et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum hujus sponsa viri vovit se consepeliri.
\ No newline at end of file
Hic jacet domnus Nicolaus monachus Divionensis condam abbas Flavigniacensis animas ejus et anime omnium fidelium defunctorum per misericordiam domini requiescant in pace amen quem lapis iste tegit salvet qui Tartara fregit Armanz me scripsit qui legis hec Deum ora Dominus hunc benedicat in hora natus Belnensis fuit hic post Divionensis est monachus factus monachi vigilavit in actus.
\ No newline at end of file
Anno Domini MCCLXII[1262] mense februarii hoc in sarcophagio jacet Agnes quae mulierum exemplar verum fuit et virtutis imago vera vitae cui dentur proemia vitae.
\ No newline at end of file
Anno MCCLXXIII[1263] mensis maii obiit domina Maria la Chaucharde cujus animae requiescit in pace amen.
\ No newline at end of file
C'est la sepulture Marie de Jeinville qui fut famme Jehan signor de Trichastel laqueux trespassa le jor de l'uictave de l'assumption Notre Dame d'aost en l'an M CC LXIII[1263] priez pour s'ame amen.
\ No newline at end of file
Anno Domini M CC LXIIII[1264] in crastinum sancti Mauritii obiit Stephanus Bovions decanus Oscariensis anima ejus per misericodiam Dei requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Anno Domini M CC LXIIII[1264] die beati Martini hiemalis obiit Guydo miles dominus de Arcu anima ejus per misericordiam Dei requiescat in pace amen.
\ No newline at end of file
Anno Domini MCCLXV[1265] mense novembri fut morte Lore Fille monsoigner Cl… Rambau chivalier de Dijon amen Pater Noster.
\ No newline at end of file